Ä

Grapheme E1

TAURUS


Category E (Mammals)
Reading kA
Modulation D2a (4 Pgreek-shaped quarters)
Character Ä
Font Glyph Basic 1 ⇩


Ideogramma di <kA>, ko, ka-, plur. kiy, "toro", determinativo di <ng>, "toro", determinativo di bestiame di grossa taglia.
Ideogramma di <kA>, "bull", det. <ng>, "bull", det. big cattle.
Ideo. <kA>, "taurus", det. <ng>, "taurus". Horapollo II, XLIII: Mulierem, quae peperit femineam prolem primo volentes significare, taurum sinistrorsum se vertentem pingunt; si vero masculam, rursus taurum dextrorsum se vertentem pingunt: ille enim post coitum descendens, si quidem ad sinistram partem descendat, femina gignitur; si vero ad dextram descendat post coitum, mas paritur. COMM.: Cf. Arist. de Generat. Anim. III, 1: <<esse marem ex dextera; feminam vero ex sinistra; et uteri mascula in dexteris, feminina vero in sinistris partibus esse>>; Plinius Hist Nat VIII 45: <<Si post coitum ad dextram partem abeant tauri, generatos mares esse, si in laevam, feminas>>, ex quo loco fere putaverim hoc hieroglyphicorum caput a Philippo esse effictum. LXXVII: Hominem a lascivia priori postea correctum volentes indicare, taurum pingunt ligatum caprifico: hic enim, quando libidine ferociat, ligatur caprifico et mansuescit. COMM.: Cf. Plinius Hist Nat XXIII 7: <<Caprificus tauros quamlibet feroces collo eorum circumdata in tantum mirabili natura compescit ut immobiles praestet>>. LXXVIII: Hominem temperantia praeditum instabili et non constanti volentes significare, taurum pingunt ligatum dextro genu: hunc enim, si ligaveris dextro genu fascia, sequentem deprehendes; semper vero taurus ad temperantiam indicandam sumitur, propterea quod numquam feminam ineat post conceptum. COMM.: Locus videtur corruptus; aliter certe legit Trebatius vertens <<taurum pingunt genu dextrum ligatum, sic enim non coit, assumitur autem etc>>; Mercerus: <<hunc enim si dextro genu vinxeris iuncturam pedis consequi deprehendes>>; quae quid sibi velint non intelligo; melius Causs. (...) et de Pauw "karpodesmion" vertunt vinculum, funem, fasciam. (...) Legendum videtur: <<hunc enim si dextrum genu fascia ligaveris sequentem deprehendes>>, sic haec convenient cum loco Aeliani de Nat. Anim. IV 48 (...): <<Saevientem taurum et offendentem cornibus et ira indomitum se gerentem neque bubulcus continet neque metus temperat neque tale quicquam: homo autem illum sistit iraque solvit dextrum eius genu stringens fascia eumque (ita) moderat>>.