x

Grapheme G30

BAU


Category G (Birds)
Reading bA.w
Modulation D7 (Complex glyphs)
Character x
Font Glyph Basic 2 ⇩


<bA.w>, "potenza", plurale di <bA>, "ba" scritto, arcaicamente, triplicando l'ideogramma del singolare.
<bA.w>, "might", plur. of <bA>, "ba" archaically written with triplicated grapheme.
<bA.w>, "potestas", plur. ex <bA>, "ba" archaice triplicato graphemate scriptum. Plurale triplicato singularis signo antiquitus scribi solebat: postmodo autem plurale signo G43 (cuius in loco et eius allographum Z7 usurpari potest) vel Z2 vel utroque singulari addito significatum est, sed exstant pauca nomina, velut <nfr> ipsumve hoc <bA>, quae antiquam pluralis scriptionem retinuerint: tempore autem procedente, archaicum hoc plurale non simplicis pluralis, magis abstracti significationem sumere coepit: ergo <nfr.w>, si recentiori pluralis scriptione inveneris, pro "bonis" habeto; sin antiquiori, pro "bonitate" potius intelligito.