^

Grapheme G7

NUMEN


Category G (Birds)
Reading
Modulation D7 (Complex glyphs)
Character ^
Font Glyph Basic 2 ⇩


Determinativo di teonimi e di <n(y)-sw.t>, "re".
Det. gods' names and <n(y)-sw.t>, "king".
Determinat theonymos et <n(y)-sw.t>, "rex". Horapollo, I, VI: Deum volentes indicare aut sublimitatem aut humilitatem aut praestantiam aut sanguinem aut victoriam aut Martem aut Venerem, accipitrem pingunt: deum quidem, quoniam fecundum sit illud animal atque longaevum et propterea quoniam et videatur simulacrum Solis esse prae omnibus volucribus in eius radios intentis oculis prospiciens (unde et medici ad sanationes oculorum hieracia herba utuntur, quapropter et Solem, ut dominum visus, nonnumquam accipitris forma pingunt); sublimitatem quidem, quoniam caetera animalia in sublime volare cum velint, oblique circumferantur, neque possint recta via in altum tendere; solus vero accipiter in sublime recta via volet; humilitatem vero, quoniam reliqua animalia non ad perpendiculum veluti hoc tendant, sed obliqua deorsum ferantur, accipiter vero recta via ad humilia vertatur; praestantiam vero, quoniam videatur omnibus avibus praestare; sanguinem vero, quod dicant hoc animal aquam non bibere sed sanguinem; victoriam vero, quoniam videatur hoc animal omnes vincere volucres; quando enim a robustiori animali opprimitur, tunc se ipsum resupinans in aere, ita ut unguibus sursum vertatur, alis vero et partibus posterioribus deorsum, pugnam instituit; sic enim adversans ipsi animal, idem facere cum non possit, ad cladem pervenit. Horapollo I, VII: pro animo accipiter ponitur ex nominis interpretatione; vocatur enim apud Aegyptios accipiter baiy;", hoc vero nomen dissolutum significat animum et cor: est enim bai animus, y;" vero cor; cor autem secundum Aegyptios est animi septum, ita ut significet compositio nominis "animum in corde". Unde etiam accipiter, propterea quod cum animo conveniat, aquam non bibit omnino, sed sanguinem, quo et animus nutritur. COMM.: neque in inscriptionibus hieroglyphicis neque in Coptorum libris accipiter baiy; vocatur; sed Jablonski (...) docet speciem aliquam accipitrum dictam fuisse bai, addens: <<Vocem hanc pro anima sumptam, symbolicam esse, et ex dialecto sacerdotum petitam>> (...). Klaproth (...) avem eam Coptice baic, sive byj" vocatam fuisse putat; quam posteriorem vocem ut veram admittit et ex inscriptionibus hieroglyphicis probat Champoll. (...) animam significari per accipitrem capite humano barbato vel sine barba secundum sexum docet Champoll.(...). Eodem modo animas indicarunt postea Gnostici, cf. Matter Hist. Crit. Gnostic. tab II fig. 4, ubi duae eiusmodi animae Scarabaeum adorant, cf. Explic. tab. pag. 41. - Vocem bai Coptice "animam" significasse monent Jablonski (...) (scribendum putans bahi, idest "longaevum"), Klaproth in Ep. et Champoll. in Op. de Hierogl. Vet. Aeg. ll. cc. - "cor" Aegyptiace vocatur hyt, eaque voce ab interpretibus Graecorum noun, "mentem rationalem", fuisse versam, quoniam Cor esse mentis sedem existimarent, indicat Jablonski in Prolegg. ad Panth. Aeg. pag. CXXXVII. II, XV: Versus ortum accipiter in sublime volans ventos significat. Etiam aliter accipiter expandens alas in aere, tamquam alas habentem ventum significat. II, XCIX: Hominem a se dimittentem suos liberos ob inopiam volentes significare, accipitrem praegnantem pingunt: ille enim pariens tria ova unum tantum seligit et nutrit, reliqua vero duo frangit; hoc vero facit propterea quod per illud tempus ungues amittat et ideo non possit tres pullos nutrire. COMM.: Quod autem hic de accipitre prodit Horapollo, a reliquis scriptoribus non confirmatur, de aquila idem narrantibus: Arist., Hist. Anim. VII, 6 (...): <<aquila ova gignit tria, relinquit ex his duo, ut etiam a verbis Museo dictis: 'qui tria gignit, duo autem relinquit, unum curat' (...)>>, (...) Plinius Hist. Nat. X 4: <<Pariunt ova terna: excludunt pullos binos: visi sunt et tres aliquando. Alterum expellunt taedio nutriendi. Quippe eo tempore ipsis cibum negavit natura, prospiciens ne omnium ferarum foetus raperentur. Ungues quoque earum invertuntur diebus iis, albescunt inedia pennae, ut merito partus suos oderint. Sed eiectos ab his cognatum genus ossifragae excipiunt et educant cum suis>> (...). Attamen significatio vocis fortasse non nimis erit urgenda, ita ut dicatur tantum eo tempore quo incubat aquila non exire ad praedam capiendam sed cibo ante iam in nido recondito vitam sustentare, qui tamen non tam copiosus ipsi adest ut non fame prematur, atque interdum nihil reliquum habeat.