1

Grapheme N14

STELLA


Category N (Sky, earth, water)
Reading sbA | dwA
Modulation A3 (1 circular, sinusoid or radiated quarter)
Character 1
Font Glyph Basic 3 ⇩


Ideo., det. <sbA>, ciou, cou-, "stella"; fon. /sbA/ in <sbA>, cabo, cabo=, qual. cabyout ("imparare"), tcabo, tcabe-, tcabo=, qual. tcabyout (<dj-sbA>, "dare insegnamento", "fare imparare"), "insegnare", <sbA>, cbe, "porta"; ideo. <dwA.t>, tooui, plur. atooui, "mattino", e <dA.t>, <dwA.t>, ty, "Duat", "oltretomba"; fon. /dwA/ in <dwA>, "adorare".
Ideo., det. <sbA>, "star"; phon. /sbA/ in <sbA>, "to teach", or <sbA>, "door"; ideo. <dwA.t>, "morning", and <dA.t>, <dwA.t>, "netherworld"; phon. /dwA/ in <dwA>, "to adore".
Ideo., det. <sbA>, "stella"; phon. /sbA/ in <sbA>, "docere", <sbA>, "porta"; ideo. <dwA.t>, "mane", et <dA.t>, <dwA.t>, "inferi"; phon. /dwA/ in <dwA>, "adorare". Horapollo I, XIII: Deum mundanum significantes, aut fatum aut quinarium numerum, stellam pingunt: deum quidem, quoniam providentia dei victoriam constituit, qua astrorum et totius mundi motus peragitur; videtur enim ipsis sine deo nihil omnino consistere; fatum vero, quoniam et illud ex siderali administratione consistat; quinarium vero numerum, quia, cum multitudo sit stellarum in coelo, quinque solae ex ipsis motu suo mundi administrationem perficiant. DE DEO MUNDANO: Causs. vertit deum in mundo habitantem, adnotans significari divinam providentiam per universum commeantem; Phasianinus Deum totius orbis (...). Alcmaeon Pythagorae discipulus et Xenocrates Chalcedonius astris divinitatem tribuerunt DE FATO: Iam inde ab antiquissimo tempore universa fuit apud omnes fere populos superstitio ex astris futura posse cognosci, cf. Cic. de Divin. 1: <<eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur>>. DE QUINARIO NUMERO: Praeter Terram, septem planetas veteres numerant. Coelum ipsum infinitae magnitudinis globum putabant, a multis summum deum vocatum (...), in quo planetarum conversiones fierent. Ubi de septem planetis loquuntur (...), Solem et Lunam in eorum enumeratione comprehendunt; alii vero hos inter planetas non recensent. (...) In monumentis Aegyptiacis dea Tpe sive Tiphe saepissime occurrit septem globos in corpore pictos habens quorum duo certum locum occupant, reliqui quinque per totum corpus sunt dispersi. Sol itaque et Luna tunc inter stellas censeri non videntur tamquam dii nobiliores et ex planetarum numero exempti ab Aegyptiis (...). Caeterum stellae in monumentis Aegyptiorum quinque radiis pinguntur (...). Numerum quinarium per stellam indicatum fuisse an iam confirmaverint monumenta nondum indicatum inveni apud viros huius rei peritos. Vulgo in hieroglyphica scriptura quinque lineis notari iam docuit Jomardus (...). Cum autem vir doctissimus in eodem libro (Descript. Aeg. Antiq. VII, 423 et IX 84-5) affirmat in Inscriptione Rosettana textus hieroglyphici vs. 13 solis atque stellae figuris versionem contineri verborum Graecorum ymerac pente, vs 50 textus Graeci occurrentium, atque ita numerum quinarium ibi indicari per stellam, erravit in eo, quod duorum illorum textuum versus non recte comparavit. Signa ea solis et stellae saepius occurrunt in eadem inscriptione vs 11 et 13: vs 11 convenit cum vs 48 inscriptionis Graecae, ubi dicitur <<celebrare his diebus fest... gyptum in sacris mense etc>>. In inscriptione hieroglyphica vox myn redditur lunae figura deorsum versae, cui adduntur signa solis atque stellae, determinantia quamcumque temporis divisionem (...); eodem modo signa illa sunt explicanda in reliquis duobus locis quae citavimus. II, I: Stella apud Aegyptios picta nunc quidem Deum significat, nunc vero crepusculum, nunc noctem, nunc tempus, nunc animus hominis masculi. COMM.: In inscriptionibus hieroglyphicis stella universe adhibetur ad quamvis temporis divisionem determinandam. Ubi autem horae diei atque noctis humana figura exhibetur, hae stellam capiti manibusve impositam habent, horae vero diei solis discum (...). Caeteris huius hieroglyphici significationibus addi potest stellam saepe poni post siderum nomina, tamquam signum determinativum.