ª

Grapheme I9

VIPERA


Category I (Amphibious Animals, Reptiles, etc.)
Reading f
Modulation B1 (2 quarters in row)
Character ª
Font Glyph Basic 2 ⇩


Ideogramma di vipera cornuta forse in <Dw-f.t>, "Montagna della Vipera Cornuta", nome del XII nomo dell'Alto Egitto; quindi unilittero /f/; determinativo di <jt>, iwt, plur. io], "padre".
Ideogram of "horned viper" perhaps in <Dw-f.t>, "Mountain of the Horned Viper", name of the XIIth nome of Upper Egypt; hence unilitter /f/; determinative of <jt>, "father".
Ideogramma viperae cornutae forsan in <Dw-f.t>, "Mons Viperae Cornutae", nomen duodecimi nomi Aegypti Ulterioris; ideo unilitterum /f/; determinativum in <jt>, "pater". Horapollo II, LIX: Mulierem odio habentem suum maritum et insidiantem ipsi ad mortem, solum vero per coitum blandientem ipsi, volentes significare, viperam pingunt: haec enim, quando congreditur cum viro, os illius ori suo inserit et, quando disiungitur, demordens caput viri, eum occidit. COMM.: Cf. Aelian. de Nat Anim I 24: <<ubi ad finem venerum perveniunt (...), femina (...) inserta eius (scil. maris) gutture, praecidit illud una cum capite; ille continuo emoritur>>; (...) Plinius Hist Nat X 62: <<Viperae mas caput inserit in os, quod illa rodit, voluptatis dulcedine>>. LX: Liberos insidiantes matribus significare volentes, viperam pingunt: haec enim in (+++) non gignitur, sed exedens ventrem matris prodit. COMM.: Lacuna in omnibus editionibus exstat; utrum eam ex Codicibus an ex mente sua suppleverint Phasianin. et Trebat. non liquet. Hic vertit: <<Haec enim non ex naturali loco, quemadmodum caetera animalia, verum parentis utero rupto sic in lucem prodit>>. Inde Merc. deesse putat: <<naturali ordine ac ratione>> (...); Phasianinum vero vertentem <<partus tempore>> Hoeschelius legisse conicit "en tEi OdIni". De re ipsa cf. Herodot. III 109: <<Femina autem hanc poenam luit marito: nascendo ulturi adhuc in ventre filii matrem vorant, cuius ventre comeso ita in lucem prodeunt>> (...) ex quo fere coniecerim etiam apud Horapollinem (...) legendum esse: <<haec enim in tempore partus exedens ventrem matris prodit>>.